Cân. 1047
§ 1. Uni Apostolicae Sedi reservatur dispensatio ab omnibus irregularitatibus, si factum quo innituntur ad forum iudiciale deductum fuerit. § 2. Eidem etiam reservatur dispensatio ab irregularitatibus et impedimentis ad ordines recipiendos, quae sequuntur: 1° ab irregularitatibus ex delictis publicis, de quibus in can. 1041, nn. 2 et 3; 2° ab irregularitate ex delicto sive publico sive occulto, de quo in can. 1041, n. 4; 3 ab impedimento, de quo in can. 1042, n. 1. § 3. Apostolicae Sedi etiam reservatur dispensatio ab irregularitatibus ad exercitium ordinis suscepti, de quibus in can. 1041, n. 3, in casibus publicis tantum, atque in eodem canone, n. 4, etiam in casibus occultis. § 4. Ab irregularitatibus et impedimentis Sanctae Sedi non reservatis dispensare valet Ordinarius.