Direito Canônico · Cân. 1071
Cân. 1071
§ 1. Excepto casu necessitatis, sine licentia Ordinarii loci ne quis assistat: 1° matrimonio vagorum; 2° matrimonio quod ad normam legis civilis agnosci vel celebrari nequeat; 3° matrimonio eius qui obligationibus teneatur naturalibus erga aliam partem filiosve ex praecedenti unione ortis; 4° matrimonio eius qui notorie catholicam fidem abiecerit; 5° matrimonio eius qui censura innodatus sit; 6° matrimonio filii familias minoris, insciis aut rationabiliter invitis parentibus; 7 matrimonio per procuratorem ineundo, de quo in can. 1105. § 2. Ordinarius loci licentiam assistendi matrimonio eius qui notorie catholicam fidem abiecerit ne concedat, nisi servatis normis de quibus in can. 1125, congrua congruis referendo.