Direito Canônico · Cân. 115

Cân. 115

§ 1. Personae iuridicae in Ecclesia sunt aut universitates personarum aut universitates rerum. § 2. Universitas personarum, quae quidem nonnisi ex tribus saltem personis constitui potest, est collegialis, si eius actionem determinant membra, in decisionibus ferendis concurrentia, sive aequali iure sive non, ad normam iuris et statutorum; secus est non collegialis. § 3. Universitas rerum seu fundatio autonoma constat bonis seu rebus, sive spiritualibus sive materialibus, eamque, ad normam iuris et statutorum, moderantur sive una vel plures personae physicae sive collegium.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →