Direito Canônico · Cân. 1176

Cân. 1176

§ 1. Christifideles defuncti exequiis ecclesiasticis ad normam iuris donandi sunt. Exequiae ecclesiasticae, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat eorumque corpora honorat ac simul vivis spei solacium affert, celebrandae sunt ad normam legum liturgicarum. Enixe commendat Ecclesia, ut pia consuetudo defunctorum corpora sepeliendi servetur; non tamen prohibet cremationem, nisi ob rationes christianae doctrinae contrarias electa fuerit.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →