Cân. 1336
§ 1. Poenae expiatoriae, quae delinquentem afficere possunt aut in perpetuum aut in tempus praefinitum aut in tempus indeterminatum, praeter alias, quas forte lex constituerit, sunt quae in §§ 2-5 recensentur. § 2. Praescriptio: 1º commorandi in certo loco vel territorio; 2º solvendi mulctam pecuniariam seu summam pecuniae in fines Ecclesiae, iuxta rationes ab Episcoporum conferentia definitas. § 3. Prohibitio: 1º commorandi in certo loco vel territorio; 2º exercendi, ubique aut in certo loco vel territorio aut extra illa, omnia vel aliqua officia, munera, ministeria aut functiones vel aliqua tantum opera officiis aut muneribus inhaerentia; 3º ponendi omnes vel aliquos actus potestatis ordinis; 4º ponendi omnes vel aliquos actus potestatis regiminis; 5º exercendi aliquod ius vel privilegium aut utendi insignibus vel titulis; 6º fruendi voce activa vel passiva in electionibus canonicis vel partem habendi cum iure ferendi suffragium in consiliis vel collegiis ecclesialibus; 7º deferendi habitum ecclesiasticum vel religiosum. § 4. Privatio: 1º omnium vel aliquorum officiorum, munerum, ministeriorum aut functionum vel aliquorum tantum operum officiis aut muneribus inhaerentium; 2º facultatis confessiones excipiendi vel praedicandi; 3º potestatis regiminis delegatae; 4º alicuius iuris vel privilegii aut insignium vel tituli; 5º totius vel partis remunerationis ecclesiasticae, iuxta rationes ab Episcoporum conferentia statutas, salvo quoque praescripto can. 1350, § 1. § 5. Dimissio e statu clericali.