Direito Canônico · Cân. 142

Cân. 142

§ 1. Potestas delegata extinguitur: expleto mandato; elapso tempore vel exhausto numero casuum pro quibus concessa fuit; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata necnon renuntiatione delegati deleganti significata et eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi id ex appositis clausulis appareat. § 2. Actus tamen ex potestate delegate, quae exercetur pro solo foro interno, per inadvertentiam positus, elapso concessionis tempore, validus est.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →