Direito Canônico · Cân. 1484

Cân. 1484

§ 1. Procurator et advocatus antequam munus suscipiant, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent. § 2. Ad iuris tamen extinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res ferat, idonea cautione; actus autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum, procurator mandatum rite non exhibeat.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →