Direito Canônico · Cân. 1745

Cân. 1745

Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnet, motiva allegans quae insufficientia Episcopo videantur, hic ut valide agat: 1° invitet illum ut, inspectis actis, suas impugnationes in relatione scripta colligat, immo probationes in contrarium, si quas habeat, afferat; 2° deinde, completa, si opus sit, instructione, una cum iisdem parochis de quibus in can. 1742, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sint designandi, rem perpendat; 3° tandem statuat utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →