Direito Canônico · Cân. 199
Cân. 199
Praescriptioni obnoxia non sunt: 1° iura et obligationes quae sunt legis divinae naturalis aut positivae; 2° iura quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3° iura et obligationes quae spiritualem christifidelium vitam directe respiciunt; 4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum; 5° stipes et onera Missarum; 6° provisio officii ecclesiastici quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit; 7° ius visitationis et obligatio oboedientiae, ita ut christifideles a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.