Direito Canônico · Cân. 285
Cân. 285
§ 1. Clerici ab iis omnibus, quae statum suum dedecent, prorsus abstineant, iuxta iuris particularis praescripta. § 2. Ea quae, licet non indecora, a clericali tamen statu aliena sunt, clerici vitent. § 3. Officia publica, quae participationem in exercitio civilis potestatis secumferunt, clerici asssumere vetantur. § 4. Sine licentia sui Ordinarii, ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia, quae secum feruntonus redendarum rationum; a fideiubendo, etiam de bonis propriis, inconsulto proprio Ordinario, prohibentur; item a subscribendis syngraphis, quibus nempe obligatio solvendae pecuniae, nulla definita causa, subscipitur, abstineant.