Direito Canônico · Cân. 595
Cân. 595
§ 1. Episcopi sedis principis est constitutiones approbare et immutationes in eas legitime introductas confirmare, salvis iis in quibus Apostolica Sedes manus apposuerit, necnon negotia maiora totum institutum respicientia tractare, quae potestatem internae auctoritatis superent, consultis tamen ceteris Episcopis dioecesanis, si institutum ad plures dioeceses propagatum fuerit. § 2. Episcopus dioecesanus potest dispensationes a constitutionibus concedere in casibus particularibus.