Direito Canônico · Cân. 847
Cân. 847
§ 1. In administrandis sacramentis, in quibus sacra olea adhibenda sunt, minister uti debet oleis ex olivis aut aliis ex plantis expressis atque, salvo praescripto can. 999, n. 2, ab Episcopo consecratis vel benedictis, et quidem, recenter; veteribus ne utatur, nisi adsit necessitas. § 2. Parochus olea sacra a proprio Episcopo impetret eaque decenti custodia diligenter asservet.