Direito Canônico · Cân. 95

Cân. 95

§ 1. Ordines sunt regulae seu normae quae servari debent in personarum conventibus, sive ab auctoritate ecclesiastica indictis sive a christifidelibus libere convocatis, necnon aliis celebrationibus, et quibus definiuntur quae ad constitutionem, moderamen et rerum agendarum rationes pertinent. § 2. In conventibus celebrationibusve, ii regulis ordinis tenentur, qui in iisdem partem habent.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →