Direito Canônico · Cân. 1180
Cân. 1180
§ 1. Si paroecia proprium habeat coemeterium, in eo tumulandi sunt fideles defuncti, nisi aliud coemeterium legitime electum fuerit ab ipso defuncto vel ab iis quibus defuncti sepulturam curare competit. § 2. Omnibus autem licet, nisi iure prohibeantur, eligere coemeterium sepulturae.