Direito Canônico · Cân. 1196
Cân. 1196
Praeter Romanum Pontificem, vota privata possunt iusta de causa dispensare, dummodo dispensatio ne laedat ius aliis quaesitum: 1° loci Ordinarius et parochus, quod attinet ad omnes ipsorum subditos atque etiam peregrinos; 2° Superior instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, si sint clericalia iuris pontificii, quod attinet ad sodales, novitios atque personas, quae diu noctuque in domo instituti aut societatis degunt; 3° ii quibus ab Apostolica Sede vel ab Ordinario loci delegata fuerit dispensandi potestas.