Direito Canônico · Cân. 1312

Cân. 1312

§ 1. Sanctiones poenales in Ecclesia sunt: 1º poenae medicinales seu censurae, quae in cann. 1331‑1333 recensentur; 2º poenae expiatoriae, de quibus in can. 1336. § 2. Lex alias poenas expiatorias constituere potest, quae christifidelem aliquo bono spirituali vel temporali privent et supernaturali Ecclesiae fini sint consentaneae. § 3. Praeterea adhibentur remedia poenalia et paenitentiae de quibus in cann. 1339 et 1340, illa quidem praesertim ad delicta praecavenda, hae potius ad poenam substituendam vel augendam.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →