Cân. 1331
§ 1. Excommunicatus prohibetur: 1º Eucharistiae Sacrificium et reliqua sacramenta celebrare; 2º sacramenta recipere; 3º sacramentalia administrare et reliquas cultus liturgici caeremonias celebrare; 4º in celebrationibus antea recensitis ullam partem activam habere; 5º ecclesiastica officia, munera, ministeria et functiones exercere; 6º actus regiminis ponere. § 2. Quod si excommunicatio ferendae sententiae irrogata vel latae sententiae declarata sit, reus: 1º si agere velit contra praescriptum § 1, nn. 1-4, est arcendus aut a liturgica actione est cessandum, nisi gravis obstet causa; 2º invalide ponit actus regiminis, qui ad normam § 1, n. 6, sunt illiciti; 3º prohibetur frui privilegiis antea concessis; 4º retributiones, quae ob titulum mere ecclesiasticum habeat, non acquirit; 5º inhabilis est ad consequenda officia, munera, ministeria, functiones, iura, privilegia et titulos honorificos.