Direito Canônico · Cân. 1504
Cân. 1504
Libellus, quo lis introducitur, debet: 1° exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2° indicare quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea quae asseruntur; 3° subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, necnon loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia; 4° indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventae.