Direito Canônico · Cân. 1603

Cân. 1603

§ 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus, utrique parti responsiones exhibere licet, intra breve tempus a iudice praestitutum. § 2. Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur. § 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →