Direito Canônico · Cân. 1616

Cân. 1616

§ 1. Si in sententiae textu vel error irrepserit in calculis, vel error materialis acciderit in transcribenda parte dispositiva aut in factis vel partium petitionibus referendis, vel omissa sint quae can. 1612, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad partis instantiam sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito. § 2. Si qua pars refragetur, quaestio incidens decreto definiatur.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →