Direito Canônico · Cân. 451
Cân. 451
Quaelibet Episcoporum conferentia sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede recognoscenda, in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae conventus plenarii habendi, et provideantur consilium Episcoporum permanens et secretaria generalis conferentiae atque alia etiam officia et commissiones quae iudicio conferentiae fini consequendo efficacius consulant.