Direito Canônico · Cân. 491
Cân. 491
§ 1. Curet Episcopus dioecesanus ut acta et documenta archivorum quoque ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, paroecialium, aliarumque in suo territorio exstantium diligenter serventur, atque inventaria seu catalogi conficiantur duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo, alterum in archivo dioecesano serventur. § 2. Curet etiam Episcopus dioecesanus ut in dioecesi habeatur archivum historicum habentia in eodem diligenter custodiantur et systematice ordinentur. § 3. Acta et documenta, de quibus in § § 1 et 2, ut inspiciantur aut efferantur, serventur normae ab Episcopo dioecesano statutae. Art. 3 DE CONSILIO A REBUS OECONOMICIS ET DE OECONOMO