Direito Canônico · Cân. 5

Cân. 5

§ 1. Vigentes in praesens contra horum praescripta canonum consuetudines sive universales sive particulares, quae ipsis canonibus huius Codicis reprobantur, prorsus suppressae sunt, nec in posterum reviviscere sinantur; ceterae quoque suppressae habeantur, nisi expresse Codice aliud caveatur, aut centenariae sint vel immemorabiles, quae quidem, si de iudicio Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis submoveri nequeunt, tolerari possunt. § 2. Consuetudines praeter ius hucusque vigentes, sive universales sive particulares, servantur.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →