Direito Canônico · Cân. 540
Cân. 540
§ 1. Administrator paroecialis iisdem adstringitur officiis iisdemque gaudet iuribus ac parochus, nisi ab Episcopo dioecesano aliter statuatur. § 2. Administratori paroeciali nihil agere licet, quod praeiudicium afferat iuribus parochi autdamno esse possit bonis paroecialibus. § 3. Administrator paroecialis post expletum munus parocho rationem reddat.