Cân. 746
Ad dimissionem sodalis definitive incorporati serventur, congrua congruis referendo, cann. 694-704. (n: Indica che il testo corrisponde alla nuova versione o a un nuovo paragrafo) [Cf: Litterae Apostolicae Motu Proprio datae Communis vita quibus nonnullae Codicis Iuris Canonici normae mutantur (die XIX mensis Martii, anno MMXIX)] * * * [Litterae Apostolicae Motu Proprio Datae "Authenticum charismatis" quibus can. 579 Codicis Iuris Canonici mutatur, die I mensis Novembris, anno Domini MMXX] Can. 579 — Episcopi dioecesani, in suo quisque territorio, instituta vitae consecrate formali decreto erigere possunt, dummodo Sedes Apostolica consulta fuerit.] * * * [Litterae Apostolicae Motu Proprio datae "Recognitum Librum VI" quibus can. 695 §1, Codicis Iuris Canonici immutatur, die vicesimo sexto mensis Aprilis, anno MMXXII] Can. 695 — § 1. Sodalis dimitti debet ob delicta de quibus in cann. 1397, 1398 et 1395, nisi in delictis, de quibus in can. 1395, § 2, Superior censeat dimissionem non esse omnino necessariam et emendationi sodalis atque restitutioni iustitiae et reparationi scandali satis alio modo consuli posse. * * * Can. 699 § 2. Rescriptum ex Audientia Sanctissimi (die XXV mensis Martii anno MMXXVI): "Summus Pontifex Leo PP. XIV, in Audientia mihi, infrascripto Cardinali Secretario Status, die XXV mensis Martii anno MMXXVI concessa, attenta favorabili de hac re a Papa Francisco, v.m., iam expressa sententia, indulsit, ut Dicasterium pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae competenti Episcopo dioecesano facultatem concederet decretum dimissionis ferendi, de quo in can. 699, § 2, Codicis Iuris Canonici, si professus dimittendus sit Superior maior monasterii." * * * [Lettera Apostolica in forma di «Motu Proprio» con la quale vengono modificati i termini di ricorso del membro dimesso da un istituto di vita consacrata, 2 aprile 2023] Can. 700 — Decretum dimissionis vim non habet, nisi a Sancta Sede confirmatum fuerit, cui decretum et acta omnia transmittenda sunt; si agatur de instituto iuris dioecesani, confirmatio spectat ad Episcopum dioecesis ubi sita est domus, cui religiosus adscriptus est. Decretum vero, ut valeat, indicare debet ius, quo dimissus gaudet, recurrendi intra decem dies a recepta notificatione ad auctoritatem competentem. Recursus effectum habet suspensivum. * * * [Lettera Apostolica in forma di «Motu Proprio» con la quale vengono modificati i cann. 295-296 relativi alle Prelature personali (8 agosto 2023)] Can. 295 — § 1. Praelatura personalis regitur statutis ab Apostolica Sede conditis eique praeficitur Praelatus ut Ordinarius proprius, ciu ius est nationale vel internationale seminarium erigere necnon alumnos incardinare, eosque titulo servitii praelaturae ad ordines promovere. § 2. Praelatus prospicere debet sive spirituali institutioni illorum, quos titulo praedicto promoverit, sive eorundem decorae sustentationi. Can. 296 — Conventionibus cum praelatura initis, laici operibus apostolicis praelaturae personalis sese dedicare possunt; modus vero huius organicae cooperationis atque praecipua officia et iura cum illa coniuncta in statutis apte determinentur.