Direito Canônico · Cân. 790

Cân. 790

§ 1. Episcopi dioecesani in territoriis missionis est: 1° promovere, moderari et coordinare incepta et opera, quae ad actionem missionalem spectant; 2° curare ut debitae ineantur conventiones cum Moderatoribus institutorum quae operi missionali se dedicant, utque relationes cum iisdem in bonum cedant missionis. § 2. Praescriptis ab Episcopo dioecesano de quibus in § 1, n. 1 editis, subsunt omnes missionarii, etiam religiosi eorumque auxiliares in eius dicione degentes.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →