Direito Canônico · Cân. 1051

Cân. 1051

Ad scrutinium de qualitatibus in ordinando requisitis quod attinet, serventur praescripta quae sequuntur: 1° habeatur testimonium rectoris seminarii vel domus formationis de qualitatibus ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet de candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis moribus, aptitudine ad ministerium exercendum; itemque, rite peracta inquisitione, de eius status valetudinis physicae et psychicae; 2° Episcopus dioecesanus aut Superior maior, ut scrutinium rite peragatur, potest alia adhibere media quae sibi, pro temporis et loci adiunctis, utilia videantur, uti sunt litterae testimoniales, publicationes vel aliae informationes.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →