Direito Canônico · Cân. 1145

Cân. 1145

§ 1. Interpellatio fiat regulariter de auctoritate loci Ordinarii partis conversae; a quo Ordinario concedendae sunt alteri coniugi, si quidem eas petierit, induciae ad respondendum, eodem tamen monito ut, si induciae inutiliter praeterlabantur, eius silentium pro responsione negativa habeatur. § 2. Interpellatio etiam privatim facta ab ipsa parte conversa valet, immo est licita, si forma superius praescripta servari nequeat. § 3. In utroque casu de interpellatione facta deque eiusdem exitu in foro externo legitime constare debet.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →