Direito Canônico · Cân. 1169

Cân. 1169

§ 1. Consecrationes et dedicationes valide peragere possunt qui charactere episcopali insigniti sunt, necnon presbyteri quibus iure vel legitima concessione id permittitur. § 2. Benedictiones, exceptis iis quae Romano Pontifici aut Episcopis reservantur, impertire potest quilibet presbyter. § 3. Diaconus illas tantum benedictiones impertire potest, quae ipsi expresse iure permittuntur.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →