Cân. 1323
Nulli poenae est obnoxius qui, cum legem vel praeceptum violavit: 1º sextum decimum aetatis annum nondum explevit; 2º sine culpa ignoravit se legem vel praeceptum violare; ignorantiae autem inadvertentia et error aequiparantur; 3º egit ex vi physica vel ex casu fortuito, quem praevidere vel cui praeviso occurrere non potuit; 4º metu gravi, quamvis relative tantum, coactus egit, aut ex necessitate vel gravi incommodo, nisi tamen actus sit intrinsece malus aut vergat in animarum damnum; 5º legitimae tutelae causa contra iniustum sui vel alterius aggressorem egit, debitum servans moderamen; 6º rationis usu carebat, firmis praescriptis cann. 1324, § 1, n. 2, et 1326, § 1, n. 4; 7º sine culpa putavit aliquam adesse ex circumstantiis, de quibus in nn. 4 vel 5.