Direito Canônico · Cân. 1465

Cân. 1465

§ 1. Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus lege constituti, prorogari non possunt, neque valide, nisi petentibus partibus, coarctari. § 2. Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari, numquam autem, nisi partibus consentientibus, valide coarctari. § 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →