Cân. 364
Praecipuum munus Legati pontifici est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares intercedunt. Ad pontificium ergo Legatum pertinet pro sua dicione: 1° ad Apostolicam Sedem notitias mittere de condicionibus in quibus versantur Ecclesiae particulares, deque omnibus quae ipsam vitam Ecclesiae et bonum animarum attingant; 2° Episcopis actione et consilio adesse, integro quidem manente eorundem legitimae potestatis exercitio; 3° crebras fovere relationes cum Episcoporum conferentia, eidem omnimodam operam praebendo; 4° ad nominationem Episcoporum quod attinet, nomina candidatorum Apostolicae Sedi transmittere vel proponere necnon processum informativum de promovendis instruere, secundum normas ab Apostolica Sede datas; 5° anniti ut promoveantur res quae ad progressum et consociatam populorum operam spectant; 6° operam conferre cum Episcopis, ut opportuna foveantur commercia inter Ecclesiam catholicam et alias Ecclesias vel communitates ecclesiales, immo et religiones non christianas; 7° ea quae pertinent ad Ecclesiae et Apostolicae Sedis missionem, consociata cum Episcopis actione, apud moderatores Civitatis tueri; 8° exercere praeterea facultates et cetera explere mandata quae ipsi ab Apostolica Sede committantur.