Direito Canônico · Cân. 463

Cân. 463

§ 1. Ad synodum dioecesanam vocandi sunt uti synodi sodales eamque participandi obligatione tenentur: 1° Episcopus coadiutor atque Episcopi auxiliares; 2° Vicarii generales et Vicarii episcopales, necnon Vicarius iudicialis; 3° canonici ecclesiae cathedralis; 4° membra consilii presbyteralis; 5° christifideles laici, etiam sodales institutorum vitae consecratae, a consilio pastorali eligendi, modo et numero ab Episcopo dioecesano determinandis, aut, ubi hoc consilium non exstet, ratione ab Episcopo dioecesano determinata; 6° rector seminarii dioecesani maioris; 7° vicarii foranei; 8° unus saltem presbyter ex unoquoque vicariatu foraneo eligendus ab omnibus qui curam animarum inibi habeant; item eligendus est alius presbyter qui, eodem impedito, in eius locum substituatur; 9° aliqui Superiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae, quae in dioecesi domum habent, eligendi numero et modo ab Episcopo dioecesano determinatis. § 2. Ad synodum dioecesanam ab Episcopo dioecesano vocari uti synodi sodales possunt alii quoque, sive clerici, sive institutorum vitae consecratae sodales, sive christifideles laici. § 3. Ad synodum dioecesanam Episcopus dioecesanus, si id opportunum duxerit, invitare potest uti observatores aliquos ministros aut sodales Ecclesiarum vel communitatum ecclesialium, quae non sunt in plena cum Ecclesia catholica communione.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →