Direito Canônico · Cân. 657

Cân. 657

§ 1. Expleto tempore ad quod professio emissa fuerit, qui sponte petat et idoneus iudicetur, ad renovationem professionis vel ad professionem perpetuam admittatur, secus discedat. § 2. Si opportunum vero videatur, periodus professionis temporariae a competenti Superiore, iuxta ius proprium, prorogari potest, ita tamen ut totum tempus, quo sodalis votis temporariis adstringitur, non superet novennium. § 3. Professio perpetua anticipari potest ex iusta causa, non tamen ultra trimestre.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →