Direito Canônico · Cân. 689

Cân. 689

§ 1. Sodalis, expleta professione temporaria, si iustae causae affuerint a competenti Superiore maiore, audito suo consilio, a subsequenti professione emittenda excludi potest. § 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem contracta, quae, de iudicio peritorum, sodalem, de quo in § 1, reddit ineptum ad vitam in instituto ducendam, causam constituit eum non admittendi ad professionem renovendam vel ad perpetuam emittendam, nisi ob neglentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta fuerit. § 3. Si vero religiosus, perdurantibus votis temporariis, amens evaserit, etsi novam professionem emittere non valeat, ab instituto tamen dimitti non potest.

Abrir no Código de Direito Canônico completo →